- COLCHIs
- COLCHIsidis, regio Asiae iuxta Pontum, regnum Aeetae Regis, et Medeae patria, Corace monte (qui est Tauri pars) a septentrione, ab ortu Iberiâ, a Meridie Phaside, ab occidente Euxinô Poutô clausa. Huc ferunt Iasonem cum Argonautis navigâsse, Medeaeque artibus adiutum, aureum vellus inde retulisse. Est autem haec regio venenorum feracissima, quae res videtur locum fecisse fabulae, quam de Medeae veneficiis comminiscuntur Poetae. Horat. l. 2. Carm. Od. 13. v. 8.Ille et venena CochicaEt quicquid usquam concipitur nesas,Tractavit. ----- ----Idem, Epod. Od. 5. v. 21.Herbasque quas et Colchis atque IberiaMittit venenorum ferax.Colchos autem Aegyptiae originis esse, constans fama est apud veteres. Dionys. v. 689.Πὰῤ δὲ μυχὸν πόντοιο μετα χθόνα ΤονδαριδάωνΚόλχοι ναιετάουσι, μετήλυδες Αἰγύπτοιο.Herodot. l. 2. Φαίνον ται μὲν γὰρ ἐόντες οἱ Κόλχοι Αἰγύπτιοι. Diodor. Sic. l. 1. Φασὶ τῶ Αἰγυπτίων τινὰς καταλειφθέντας περὶ την` Μαιῶτιν λίμυην συςήσεςθαι τὸ τῶ Κόλχων γένος. Strabo etiam, l. 1. meminit Aegyptiorum in Colchos μεταςάσεως. Et Ammian. Marcellin. l. 22. Colchos appellat Aegyptiorum antiquam sobolem. Bochart. Vide quoque Marshamum Equit. Canone Chron. Sec. XIV. ubi de Sesostre. Incolas huius vetres Laezios et Manralios, ex Ptolem. l. 5. vocat Morerius. Urbes praecipuas Sebastopolin et Fazzo: Montes Caucasum et Coracem, fluvios Phasin et Cyanum habet, ex Nigro, descr. Asiae. Ortel. Cluver. Davity, tom. 1. Asiae. Inde Colchis ponitus pro Medea, Horat. Epod. Od. 16. v. 57.Non huc Argoô contendit remige pinus,Neque impudica Colchis intulit pedem.Iuvenal. Sat. 6. v. 643.Credamus tragicis quicquid de Colchide torvâDicitur. --- ---Propert. l. 2. El. 1. v. 53.Seu mihr Circaeô pereundum est gramine, siveColchis Colchiacis urat ahena focis.Martialis, l. Spectacul. Epigr. 27. v. 7.Ignipedes posset sine Colchide vincere tauros.Nic. Lloydius. Nunc Mengrelia dicitur; estque pars Georgiae. Ibi incolae inaiori ex parte Christiani, sub proprio Principe, sed alias sub clientela Turcarum. Baudrand. Vide inprimis P. de Valle, Itiner. tom. 2. et 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.